monumenta.ch > Hieronymus > 26
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXV <<<     >>> XXVII

CAPUT XXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in anno illo centuplum hordei. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, tamen non puto, quod tanta ei fertilitas hordei fuerit. Unde melius puto illud esse, quod habetur in Hebraeo, et Aquila quoque transtulit: Et invenit in anno illo centuplum aestimatum, id est, ἑκατὸν εἰκασμένον. Licet enim eisdem litteris et aestimatio scribatur et hordeum, tamen aestimationes, SAARIM leguntur, hordea vero SORIM. Tacens autem Scriptura genus frugum, quod centuplicaverit, videtur mihi cunctarum in illo virtutum ostendisse multiplicationem. Denique sequitur:
2 Et benedixit ei Dominus, et magnus factus est vir, et ambulabat vadens, et magnificatus, donec magnus fieret vehementer. Felicitas autem multiplicati hordei, ignoro, si quem possit facere gloriosum.
3 Et abiit inde Isaac, et venit in vallem Gerarum, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habet in Hebraeo. Neque enim Isaac postquam magnificatus est, habitare poterat in valle. Habitavit autem in torrente, de quo scriptum est: De torrente in via bibet. De quo etiam Elias tempore famis bibit. Sed quia Elias non erat perfectus, ut Christus: ideo ei torrens ille aruit. Dominus vero noster, etiam in torrente traditus est: dedicans regenerationem nostram et Baptismi sacramentum.
4 Et foderunt pueri Isaac in valle Gerarum, et invenerunt ibi puteum aquae vivae. Et hic pro valle, torrens scriptus est; numquam enim in valle invenitur puteus aquae vivae.
5 Et foderunt puteum alterum, et altercati sunt etiam super eo: et vocavit nomen eius, inimicitiae. Pro inimicitiis, quod Aquila et Symmachus, τὴν ἀντικειμένην, et ἐναντίωσιν transtulerunt, id est, adversum atque contrarium, in Hebraeo habet, SATANA. Ex quo intelligimus satanam, contrarium interpretari.
6 Et foderunt puteum alium, et non litigaverunt cum eis: et vocavit nomen eius latitudo. Pro latitudine, in Hebraeo habet ROOBOTH, ad probandum illud, quod supra diximus: Ipse aedificavit Niniven civitatem, et rooboth, id est, plateas eius.
7 Et Abimelech ivit ad eum de Geraris, et Ochozath pronubus eius, et Phicol princeps militiae eius. Pro Ochozath pronubo, in Hebraeo habet, collegium amicorum eius: ut non tam hominem significet, quam amicorum turbam, quae cum rege venerat, in quibus fuit et Phicol princeps exercitus eius.
8 Et venerunt servi Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, invenimus aquam: et vocavit nomen eius saturitas. Nescio quomodo in Septuaginta Interpretibus habeatur: Et venerunt pueri Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, non invenimus aquam: et vocavit nomen eius iuramentum. Quae enim etymologia est, propterea vocari iuramentum, quod aquam non invenerunt? E contrario in Hebraeo, cui interpretationi Aquila consentit et Symmachus, hoc significat, quia invenerint aquam, et propterea appellatus sit puteus ipse saturitas: et vocata civitas BERSABEE, hoc est, puteus saturitatis : licet enim supra ex verbo iuramenti, sive ex septenario ovium numero, quod SABEE dicitur, asseruerimus BERSABEE appellatam: tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum SIN, a quo SABEE incipitur, Graecum sigma, id est Hebraeum SAMECH posuit: alioquin et iuxta allegoriae legem, post tantos puteos in fine virtutum, nequaquam congruit, ut Isaac aquam minime repererit.